Section 4Section 8
Section 3Section 7
Section 2Section 6
Chapter TemplateSection 5

Section 2 

Section 2

At inimici mei, mense Ianuario cum de me ageretur, corporibus civium trucidatis flumine sanguinis meum reditum intercludendum putaverunt.

Itaque, dum ego absum, eam rem publicam habuistis, ut aeque me atque illam restituendam putaretis. ego autem, in qua civitate nihil valeret senatus, omnis esset impunitas, nulla iudicia, vis et ferrum in foro versaretur, cum privati parietum se praesidio, non legum tuerentur, tribuni plebis vobis inspectantibus vulnerarentur, ad magistratuum domos cum ferro et facibus iretur, consulis fasces frangerentur, deorum immortalium templa incenderentur, rem publicam esse nullam putavi. itaque neque re publica exterminata mihi locum in hac urbe esse duxi, nec, si illa restitueretur, dubitavi, quin me secum ipsa reduceret.