Section 4Section 8
Section 3Section 7
Section 2Section 6
Chapter TemplateSection 5

Section 7 

    Section 7

    Quorsum igitur haec disputo? quorsum? ut intellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram magnitudinem multitudinemque beneficiorum, quam in me fratremque meum et liberos nostros contulistis, non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi possit. a parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus, a vobis natus sum consularis. illi mihi fratrem incognitum, qualis futurus esset, dederunt, vos spectatum et ineredibili pietate cognitum reddidistis. rem publicam illis accepi temporibus eam, quae paene amissa est; a vobis eam reciperavi, quam aliquando omnes unius opera servatam iudicaverunt. di immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis. multa praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus; nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus careremus. vestros denique honores, quos eramus gradatim singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut, quantum antea parentibus, quantum dis immortalibus, quantum vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum cuncto populo Romano debeamus.