Section 4Section 8
Section 3Section 7
Section 2Section 6
Chapter TemplateSection 5

Home Page 

Home Page

Site Feeds Articles by Year

Recent Articles

Nihil cuiquam fuit umquam iucundius quam mihi meus frater

Nihil cuiquam fuit umquam iucundius quam mihi meus frater; non tam id sentiebam, cum fruebar, quam tum, cum carebam, et postea quam vos me illi et mihi eum reddidistis. res familiaris sua quemque delectat; reliquae meae fortunae reciperatae plus mihi nunc voluptatis adferunt, quam tum incolumes adferebant. amicitiae, consuetudines, vicinitates, clientelae, ludi denique et dies festi quid haberent voluptatis, carendo magis intellexi quam fruendo.

Iam vero honos, dignitas, locus, ordo, beneficia vestra quamquam mihi semper clarissima visa sunt, tamen ea nunc renovata inlustriora videntur, quam si obscurata non essent. ipsa autem patria, di immortales, dici vix potest, quid caritatis, quid voluptatis habeat; quae species Italiae, quae celebritas oppidorum, quae forma regionum, qui agri, quae fruges, quae pulchritudo urbis, quae humanitas civium, quae rei publicae dignitas, quae vestra maiestas! quibus ego omnibus antea rebus sic fruebar, ut nemo magis. sed tamquam bona valetudo iucundior est iis, qui e gravi morbo recreati sunt, quam qui numquam aegro corpore fuerunt, sic haec omnia desiderata magis quam adsidue percepta delectant.